- TULLUM
- TULLUMurbs Galliae Belgicae in Lotharingia ad Mosellam flu. Antonin. in veterib. Notit. inter provinc. Belgicae primae civitatis tertia ponitur, vulgo Toul. Baudrando alias leucorum caput, unde et Leucia dicta, et civitas Leucorum, nunc sub Gallis, licet in Lotharingia inserta, 9. leuc. a Baro Ducio in Ortum. Ibi vetustissima Ecclesia S. Apri Fredegario memorata, l. 5. Chron. 54. Apri Episcopi ad quem Paullini exstat epistola, titulô tumulôque illustris. Est et nobilis ibi Basilica S. Mansueti sepulchrô ac nomine insignis, primi, ut aiunt, Tullensium Episcopi: A' quibus duobus Monasteriis extramuranis, quae suos ab origine Abbates habuerunt, nomen hodieque duo Tulli suburbia urbe non multo minora, habent, le Faubourg de S. Eure et de S. Mansuit. ibi quoque Ecclesia collegiata S. Gengulphi S. Gengoul. Fuit etiam in Burgo S. Mansueti monaster. Abbatiale S. Leonis, quod A. C. 1400. dirutum et in urbem translatum est. Urbis Antistes Episcopumse et Comitem Tulli vocat. Monetam, regnantibus Merovei in Gallia posteris, hîc fuisse, docet nummus a Botorotio laudatus, in quo legitur TULLO CIVITA. Ab ea regiunc. adiacens, le Toulois dicitur: quem Comitatum Nithardus, l. 1. Burgundiae tribuit, cum antea Austrasiae finibus continererur. Salsaeus Episcop. Tullensis in Leucis sue Episcopatu Tullensi duo Paroeciarum milia, e quibus 800. cum nonnullis Canonicorum Collegiis Beat. Remigii Remensis Episcopi patrociniô glorientur, scribit in libr. de gloria S. Remigii. idem adiciti, in Belgica 1. seu provinc. Trevirensi tres Ecclesias sorores esse, Mettensem locupletem, Verodunensem nobilem et Tullensem sanctam, quod 22. Sacerdotes sanctitate in signes, interque hos duos Pontifices habuerit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et supra in voce Leuci. Condita a Tullo Hostilio. Vide Morerium. Item mons Illyrici mari Hadriatico obversus, Telez Lazio. Item pagus Rhaetiae ad Oenum fluv. in Comitatu tirolensi, ab Oeniponte 2. leuc. in Occasum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.